Et dixit iterum Dominus ad Jeremiam: Vade et accipe lagunculam figuli testeam, et duces tecum de senioribus sacerdotum, et de senioribus populi ad vallem filiorum Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis, et conteres lagunculam in oculis eorum, et dices: Haec dicit Dominus: Sic conteram locum istum, et civitatem hanc, nec vocabitur locus iste amplius Thophet, et vallis filiorum Ennom, sed vallis Occisionis. Implebo enim eum cadaveribus, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. Et venit Jeremias de Thophet, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: Haec dicit Dominus: Ecce inducam super hanc civitatem universa mala quae locutus sum adversus eam. Et indignatus Phassur sacerdos percussit Jeremiam, et misit eum in nervum in porta Benjamin superiori in domo Domini. Cumque illuxisset in crastinum eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. Interpretatur enim Phassur, vel phaseor, oris nigredo, quasi dicat: Non habebis oris nigredinem, id est potestatem imperandi iniqua, sed pavens undique captivus duceris in Babylonem, et oravit Jeremias ad Dominum: Domine Deus exercituum, qui vides renes et cor, videam ultionem ex eis; tibi enim revelavi causam meam.